monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 2
ARELLI FUSCI patris. O me filio pugnante iam lassum! Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod viri fortis pater timeat? Miserum me, iam hosti nimis notus es, iam pro te nescioquid etiam lex timet. miraris, si, quod legi satis est, patri nimis est? 'Numquid luxuriam' inquit 'obicis? ' ego vero te etiam hortari possum in voluptates: quousque duro castrorum iacebis cubili? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus vives? simus hilares: trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies sustinuisti, tot vulnera; possum cum re publica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: 'malo gloriam quam vitam. ' hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello.